Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.8.1 Cic. Fam. 13.8.3 (English) >>Cic. Fam. 13.9.1

13.8.2 res 'autem est haec : A M. Laberio C. Albinius praedia in aestimationem accepit, quae praedia Laberius emerat a Caesare de bonis Plotianis. ea si dicam non esse e re p. dividi, docere te videar, non rogare. sed tamen cum Caesar Sullanas venditiones et adsignationes ratas esse velit, quo firmiores existimentur suae, si ea praedia dividentur quae ipse Caesar vendidit, quae tandem in eius venditionibus esse poterit auctoritas? sed hoc quale sit tu pro tua prudentia considerabis. 13.8.3 ego te plane rogo atque ita, ut maiore studio, iustiore de causa, magis ex animo rogare nihil possim, ut Albinio parcas, praedia Laberiana ne attingas. Magna me adfeceris non modo laetitia, sed etiam quodam modo gloria, si P. Sestius homini maxime necessario satis fecerit per me, ut ego illi uni plurimum debeo. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo. Maius mihi dare beneficium nullum potes ; id mihi intelleges esse gratissimum.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.8.1 Cic. Fam. 13.8.3 (English) >>Cic. Fam. 13.9.1

Powered by PhiloLogic